Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 8

41.3 Ex Co autem in Cnidum noctu profectus cogitur Cnidiorum adhortatione, nautas non exponere, sed, ut erat, contestim navigare adversus viginti Atheniensium naves, cum quibus Cbarminus, unus e ducibus, qui apud Samum agebant, observabat has septem et viginti naves, ex Peloponneso venientes, ad quas et Astyochus navigabat.
41.4 Resciverant autem ii, qui in Samo erant, ex Melo hujus classis adventum, et Charminus custodiam agebat circa Symam et Chalcen et RUodum et circa Lyciam; jam enim etiam sentiebat eas in Cauno esse.
42.1 Astyochus igitur, ut habebat, ad Symam protinus tendebat, antequam adventus sui fama vulgaretur, si forte classem hostilem in alto circumvenire posset. Sed imber ccclumque nubilum effecit, ut vagae errarent ejus naves per tenebras et perturbarentur.
42.2 Et simul ac dies illuxit, quum classis esset dispersa, et sinistrum quidem cornu jam in Atheniensium conspectu esset, alterum vero circum insulam adhuc vagaretur, confestim Charminus et Athenienses cum navibus, quae pauciores erant quam viginti, contra tendunt, existimantes, bas esse naves illas /quas ex Cauno venientes observabant.
42.3 Et impressione in eas statim facta tres depresserunt, aliasque lacerarunt, et in proelio superiores erant, donec supervenit iis praeter opinionem major navium numerus et undique intercludebantur
42.4 Tunc vero fugam capessentes sex naves amiserunt, cum ceteris autem in insulam Teutlussam confugerunt, et inde Halicarnassum.
42.5 Postea vero Peloponnesii quum ad Cnidum appulissent, et septem ac viginti naves ex Cauno profectas sibi adjunxissent, cum universa classe Symam petierunt, ibique tropaeo statuto in Cnidi stationem redierunt ;
43.1 Athenienses vero cum omnibus navibus, quae ad Samum stabant, postquam de navali proelio commisso nuncium acceperunt, in Symam iverunt, et quum nec ipsi classem, quae ad Cnidum stabat, invasissent, nec illi illos, sed navium armamenta, quae erani in Syma, sumpsissent, et Loryma, quae sunt in continente, oppugnas-sent, Samum redierunt.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi