Kitap 8
43.2
Quum autem jam universae Peloponnesiorum naves in Cnido essent, reficiebantur, si quid oportebat, et cum Tissapherne (aderat enim) undecim illi Lacedaemoniorum viri agebant et de rebus jam transactis, si quid iis non placeret, et de futuro bello, qua ratione optime et maxime ex utrorumque utilitate gerendum esset.
43.3
Praecipue vero Lichas considerabat ea, quae fiebant, et neutrum foedus, neque a Chalcideo, neque a Therimene factum, bene habere dicebat, sed vero nimium esse, si, cuicumque provinciae rex ejusque majores prius imperassent, huic nunc etiam imperare vellet; ita enim licere etiam, ut iAsulae omnes et Thessalia et Locri et regiones usque ad Boeotorum fines pertinentes in servitutem rursus redirent, et Lacedaemonios pro libertate imperium Medorum Graeciae imponere.
43.4
Alia igitur foedera meliora fieri jubebat, aut istis quidem ee non usurum, nec stipendium se his conditionibus requi- rere. Indignatus aulem Tissaphernes ab iis per iram et infecto negotio abscessit;
44.1
illi vero in Rhodum, primorum virorum nomine arcessiti, navigare in animo habebant, sperantes fore, ut insulam et navalibus et pedestribus copiis validam sibi adjungerent, et simul existimantes, praesentem societatem suffecturam, ut ipsi nullam pecuniam a Tissapherne petentes, navales copias alerent.
44.2
Protinus igitur eadem hieme ex Cnido profecti, et ad Camirum orae Rhodiae primum appulsi cum quatuor et nonaginta navibus, multitudini quidem terrorem injecerunt, ignarae eorum, quae agebantur, et ideo profugiebant, praesertim quod urbs nullis muris esset munita; deinde Lacedaemonii quum et hos et duarum civitatum, Lindi et Ielysi, cives Rhodios con-vocaseent, persuaserunt iis, ut ab Atheniensibus deficerent. Atque Rhodus se Peloponnesiis adjunxit.