Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 8

57.2 Harum igitur omnium rerum rationem et curam habens, volebat quodam modo Graecos inter se coaequare; itaque Peloponnesiis accitis stipendium numerat, et foedera cum iis tertia facit, in haec verba.
58.1 « Tertio decimo regni Darei anno, Alexippida La-cedaemone ephoro, pactiones factae sunt in Maeandri planitie inter Lacedaemonios et socios ac Tissaphernem et Hierame-nem et Pharnaci liberos, de regis et Lacedaemoniorum so* ciorumque negotiis.
58.2 Quaocumque regio regis est in Asia, regis esto; et de sua regione rex arbitratu suo statuat.
58.3 Lacedaemonii vero sociique in regis regionem ne eunto ullius maleficii causa, neque rex in Lacedaemoniorum sociorumve regionem ullius maleficii causa.
58.4 Si quis autem Lacc daemoniorum aut sociorum in regis regionem maleficii causa iverit, Lacedaemonii sociique prohibento; et si quis e ditione regis ad Lacedaemonios aut sociqs maleficii causa ierit, rex prohibeto.
58.5 Stipendium autem classi, quae nunc adest, ex pactis Tissaphernes suppeditato, donec regia classis venerit.
58.6 Ubi autem regia classis advenerit, si Lacedaemonii sociique suam classem alere velint, hoc iis liceat Si i a Tissapherne stipendium accipere velint, Tissaphernes praebeto, Lacedaemonii vero sociique, finito bello, pecunias Tissapherni reddunto, quaecumque acceperint.
58.7 Postquam autem classis regia venerit, Lacedaemoniorum et sociorum et regis naves communiter bellum gerunto, prout Tissapherni et Lacedaemoniis et sociis videbitur. Quod si pacem cum Atheniensibus facere velint, pari utrique modo faciunto. »
59.1 Foedera quidem haec talia fueruut, et secundum ea Tissaphernes praeparabat naves Phoenissas, ut eas, quemadmodum dictum erat, adduceret, et cetera, quscunque promiserat, et volebat certe quidem praeparationem suam manifestam rase.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi