Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 8

74.3 Chaereas vero, simul atque animadvertit praesentem rerum statum, confestim clandestina quadam ratione se subducens, Samum reversus, retulit militibus, quae fierent Athenis, omnia in majus et atrocius, verberibus contra omnes in puniendo grassari, nec licere quicquam dicere adversos eos, qui rempubicam administrarent, atqee etiam ipsorom uxores et liberos vim pati, et in animo illos habere, eorum omnium, qui apud Samum militarent, et ab ipsis dissentirent, propinquos comprehensos in vincula conjicere, ut, si non pareant, illi capite plectantur; atque alia multa ullro fingens adjecit.
75.1 Milites autem, his aodifis, primo quidem eos. qui praecipue paucorum dominatum constituerant, et ceteros, qui participes fuerant, impetu abrepti ferire volebant; deinde tamen ab iis, qoi inter partes medii erant, impediti, et edocti, ne hostibus cum infesta classe stationem in propinquo habentibus res perderent, destiterunt.
75.2 Postea vero jam aperte res Samiorum in populare imperium reducere jiarantes Thrasybulus, Lyci filius, et Thrasylus, hi enim bujus mutationis praecipui auctores erant) adegerunt omnes milites sanctissimis jurisjurandi formulis, et praecipue eos ipsos, qui ex paucorum dominatu erant, se populari statu in reipublicae administratione usuros et concordes futuros, et bellum adversus Peloponnesios alacriter gesturos, et quadringentis bostes futuros , nec ulla de re per caduceatorem cum illis acturos.
75.3 Simul autem etiam Samii omnes aetatis militaris idem jusjurandum juraverunt, et negotia omnia et quae ex periculis eventura forent, milites cum Samiis communicaverunt, existimantes, nec illis nec sibi salutis refugium esse, sed utrosque perituros, sive quadringenti vicissent, sive hostes , qui Mileti erant.
76.1 Atque in contentionem descendebant hoc tempore , quum alteri urbem ad populi, alteri exercitum ad paucorum imperium vi reducere vellent.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi