Thesauros Edebiyat Tarih Ἱστορίαι

Ἱστορίαι

Ἱστορίαι Thucydides

Kitap 8

8.2 Agis autem, quum videret Lacedaemonios primum in Chium tendere, ne ipse quidem aliud censebat; sed socii, quum Corinthum convenissent, consultare coeperunt, et placuit iis primum in Chium navigare duce Chalcideo, qui quinque illas naves in Laconica praeparabat; deinde in Lefbum, duce Alcamene, quem etiam Agis destinabat; postremo vero in Hellespontum proficisci, (ei autem Clearcbus Rhamphiae filius, dux creatus erat),
8.3 transportare autem per Isthmum primum dimidiam navium partem et iis confestim proficisci, ne Athenienses animum potius adverterent ad eas, quae tunc proficiscerentur, quam ad eas, quae postea illuc transportarentur.
8.4 Etenim ab hac parte propalam navigare statuebant, contemptis Atheniensibus ut invalidis, quod eorum nulla magna classis usquam adhuc apparebat. Ut autem hoc iis placuit, confestim etiam unam et viginti naves transportarunt.
9.1 Corinthii vero, quamvis illi navigationem urgerent, non potuerunt in animum inducere, ut et ipsi navigarent, antequam omnes Isthmiorum dies festos, qui tunc erant, celebrassent. Agis vero iis paratum se praebebat permittere illis quidem, ut sacras Isthmiorum inducias non solverent, ipse vero suo nomine expeditionem suscipere.
9.2 Quod quum non concederent Corinthii, sed mora interponeretur, Athenienses consilia Chiorum facilius senserunt, et Aristo-crate, uno e ducibus, misso, illos insimulabant, et quum Chii rem negarent, illi iis, id quod fidem faceret, naves secum mittere ad sociorum auxHia imperabant; Chii vero miserunt septem.
9.3 Causa autem, cur mitterent naves, haec fuit, quod plerique quidem Chiorum ignorarent ea, quas clam agitabantur, pauci vero ii, qui conscii erant, neque plebem jam hostilem habere vellent, priusquam aliquod firmum praesidium adepti essent, et Peloponnesios non amplius venturos exspectarent, quia morabantur.

Pusula

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi