Kitap 8
97.2
Habebantur autem postea et aliae crebrae conciones, in quibus et legumlatores, et cetera ad reipublicae administrationem pertinentia constituerunt. Atque sane maxime per primum illud tempus mea quidem aetate apparet ‘ Alheniensessrempublicam bene administrasse; nam utrius-que factionis, paucorum et multitudinis, in unum redactae, moderatum exstitit temperamentum, et e rebus afflictis hoc primum civitatem erexit.
97.3
Decreverunt autem etiam, ut Alcibiades aliique cum eo redirent, atque simul et ad illum et ad exercitum Samium legatis missis cohortabantur, ut strenue res gererent.
98.1
In hac autem rerum mutatione statim Pisander et Alexicles cum suis, et qui praecipui erant e paucorum dominatu, in Deceleam se subduxerunt; Aristarchus an tem solus ex illis (adhuc enim imperator erat) repente assum ptis aliquot sagittariis, qui erant maxime barbari, ad CEnoen contendebat.
98.2
Erat autem Atheniensium munitio in Boeotiae confiniis, quam obsidebant propter calamitatem sibi ex CEnoe natam, quod viri a Decelea discedentes illinc caesi erant, Corinthii, voluntariis advocatis ex Boeotis.
98.3
Coi-latis igitur cum his sermonibus Aristarchus fallit eos, qui in CEnoe erant, dicens, eos quoque, qui in urbe erant, de ceteris rebus cum Lacedaemoniis transegisse, et illos oportere locum illum Boeotis tradere; bis enim conditionibus pacem convenisse. Illi vero, quum ei ut imperatori fidem habuissent, et prorsus ignari rerum essent, quod obside- bantur, fide publici interposita, exierunt.
98.4
Hoc igitur modo captam (Enoen Boeoti receperant; et Athenis paucorom dominatae et seditio finem habuit.